monumenta.ch > Plinius > sectio 90

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Plinius, Naturalis Historia, 2, 90
{XXII} pitheus doliorum cernitur figura, in concavo fumidae lucis. ceratias cornus speciem habet, qualis fuit cum Graecia apud Salamina depugnavit. lampadias ardentes imitatur faces, hippeus equinas iubas, celerrimi motus atque in orbem circa se euntes. fit et candidus Διὸς cometes, argenteo crine ita refulgens, ut vix contueri liceat, specieque humana dei effigiem in se ostendens. fiunt et hirci, villorum specie et nube aliqua circumdati. semel adhuc iubae effigies mutata in hastam est, Olympiade CVIII, urbis anno CCCCVIII. brevissimum quo cernerentur spatium VII dierum adnotatum est, longissimum CLXXX.